Languages Latin

Evangelium secundum Joannem, capitulum I

Written by Ioannes Oculus

Ēvangelium secundum Joannem

capitulum primum

I

1 In prīncipiō erat Verbum,

et Verbum erat apud Deum,

et Deus erat Verbum.

2 Hoc erat in prīncipiō apud Deum.

3 Omnia per ipsum facta sunt:

et sine ipsō factum est nihil, quod factum est.

4 In ipsō vīta erat,

et vīta erat lūx hominum:

5 et lūx in tenebrīs lūcet,

et tenebrae eam nōn comprehendērunt.

6 Fuit homō

missus ā Deō,

cui nōmen erat Jōannēs.

7 Hic venit in testimōnium

ut testimōnium perhibēret dē lūmine,

ut omnēs crēderent per illum.

8 Nōn erat ille lūx,

sed ut testimōnium perhibēret dē lūmine.

9 Erat lūx vēra,

quae illūminat omnem hominem

venientem in hunc mundum.

10 In mundō erat,

et mundus per ipsum factus est,

et mundus eum nōn cognōvit.

11 In propriā venit,

et suī eum nōn recēpērunt.

12 Quotquot autem recēpērunt eum,

dedit eīs potestātem fīliōs Deī fierī,

hīs quī crēdunt in nōmine ejus:

13 quī nōn ex sanguinibus,

neque ex voluntāte carnis,

neque ex voluntāte virī,

sed ex Deō nātī sunt.

14 Et Verbum carō factum est,

et habitāvit in nōbīs:

et vīdimus glōriam ejus,

glōriam quasi ūnigenitī ā Patre

plēnum grātiae et vēritātis.

15 Jōannēs testimōnium perhibet dē ipsō,

et clāmat dīcēns:

Hic erat quem dīxī:

Quī post mē ventūrus est,

ante mē factus est:

quia prior mē erat.

16 Et dē plēnitūdine ejus

nōs omnēs accēpimus, et grātiam prō grātiā:

17 quia lēx per Moysēn data est,

grātia et vēritās per Jēsum Chrīstum facta est.

18 Deum nēmō vīdit umquam:

ūnigenitus Fīlius, quī est in sinū Patrīs,

ipse ēnārrāvit.

19 Et hoc est testimōnium Jōannis, quandō mīsērunt Jūdaeī ab Jerosolymīs sacerdōtēs et Lēvītās ad eum ut interrogārent eum: Tū quis es? 20 Et cōnfessus est, et nōn negāvit, et cōnfessus est: Quia nōn sum ego Chrīstus. 21 Et interrogāvērunt eum: Quid ergō? Ēlīās es tū? Et dīxit: Nōn sum. Prophēta es tū? Et respondit: Nōn. 22 Dīxērunt ergō eī: Quis es ut respōnsum dēmus hīs quī mīsērunt nōs? Quid dīcis dē teipsō? 23 Ait: Ego vōx clāmantis in dēsertō: Dīrigite viam Dominī, sīcut dīxit Īsaiās prophēta. 24 Et quī missī fuerant, erant ex pharīsaeīs. 25 Et interrogāvērunt eum, et dīxērunt eī: Quid ergō baptīzās, sī tū nōn es Chrīstus, neque Ēlias, neque prophēta? 26 Respondit eīs Jōannēs, dīcēns: Ego baptīzō in aquā: medius autem vestrum stetit, quem vōs nescītis. 27 Ipse est quī post mē ventūrus est, quī ante mē factus est: cujus ego nōn sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceāmentī. 28 Haec in Bethāniā facta sunt trāns Jordānem, ubi erat Jōannēs baptīzāns.

29 Altera diē vīdit Jōannēs Jēsum venientem ad sē, et ait: Ecce agnus Deī, ecce quī tollit peccātum mundī. 30 Hic est dē quō dīxī: Post mē venit vir quī ante mē factus est: quia prior mē erat: 31 et ego nesciēbam eum, sed ut manifestētur in Isrāēl, proptereā venī ego in aquā baptīzāns. 32 Et testimōnium perhibuit Jōannēs, dīcēns: Quia vīdī Spīritum dēscendentem quasi columbam dē caelō, et mānsit super eum. 33 Et ego nesciēbam eum: sed quī mīsit mē baptīzāre in aquā, ille mihi dīxit: Super quem vīderīs Spīritum dēscendentem, et manentem super eum, hic est quī baptīzat in Spīritū Sānctō. 34 Et ego vīdī: et testimōnium perhibuī quia hic est Fīlius Deī.

35 Altera diē iterum stābat Jōannēs, et ex discipulīs ejus duo. 36 Et respiciēns Jēsum ambulantem, dīcit: Ecce agnus Deī. 37 Et audiērunt eum duo discipulī loquentem, et secūtī sunt Jēsum. 38 Conversus autem Jēsus, et vidēns eōs sequentēs sē, dīcit eīs: Quid quaeritis? Quī dīxērunt eī: Rabbī (quod dīcitur interpretātum Magister), ubi habitās? 39 Dīcit eīs: Venīte et vidēte. Vēnērunt, et vīdērunt ubi manēret, et apud eum mānsērunt diē illō: hōra autem erat quasi decima. 40 Erat autem Andreās, frāter Simōnis Petrī, ūnus ex duōbus quī audierant ā Jōanne, et secūtī fuerant eum. 41 Invenit hīc prīmum frātrem suum Simōnem, et dīcit eī: Invenīmus Messīam (quod est interpretātum Chrīstus). 42 Et addūxit eum ad Jēsum. Intuitus autem eum Jēsus, dīxit: Tū es Simōn, fīlius Jona; tū vocāberis Cephās, quod interpretātur Petrus.

43 In crāstinum voluit exīre in Galilaeam, et invēnit Philippum. Et dīcit eī Jēsus: Sequere mē. 44 Erat autem Philippus ā Bethsaīdā, cīvitāte Andreae et Petrī. 45 Invenit Philippus Nathanaël, et dīcit eī: Quem scrīpsit Moysēs in lēge, et prophētae, invenīmus Jēsum fīlium Joseph ā Nazareth. 46 Et dīxit eī Nathanaēl: Ā Nazareth potest aliquid bonī esse? Dīcit eī Philippus: Venī et vidē. 47 Vīdit Jēsus Nathanaël venientem ad sē, et dīcit dē eō: Ecce vērē Israëlitā, in quō dolus nōn est. 48 Dīcit eī Nathanaēl: Unde mē nōstī? Respondit Jēsus, et dīxit eī: Priusquam tē Philippus vocāvit, cum essēs sub fīcū, vīdī tē. 49 Respondit eī Nathanaēl, et ait: Rabbī, tū es Fīlius Deī, tū es rēx Isrāēl. 50 Respondit Jēsus, et dīxit eī: Quia dīxī tibi: Vīdī tē sub fīcū, crēdis; majus hīs vidēbis. 51 Et dīcit eī: Āmēn, āmēn dīcō vōbīs, vidēbitis caelum apertum, et angelōs Deī ascendentēs, et dēscendentēs suprā Fīlium hominis.

 

About the author

Ioannes Oculus

I am addicted to languages, both modern and ancient. No language is dead as long as we can read and understand it. I want to share my linguistic passion with like minded people. I am also interested in history, astronomy, genealogy, books and probably many others. My goals now are to write a novel in Latin, a textbook for Latin learners, Uzbek-Polish, Polish-Uzbek dictionary, modern Uzbek grammar and textbook for learners. My dream is to have a big house in UK or USA where I could keep all my books and have enough time and money to achieve my goals.

Leave a Comment

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.