Languages Latin

Evangelium secundum Matthaeum, capitulum XIV

Ēvangelium secundum Matthaeum

capitulum quārtum decimum

[1] In illō tempore audīvit Hērōdēs tetrarcha fāma Jēsū: [2] et ait puerīs suīs: Hic est Jōannēs Baptista: ipse surrēxit ā mortuīs, et ideō virtūtēs operantur in eō. [3] Hērōdēs enim tenuit Jōannem, et alligāvit eum: et posuit in carcerem propter Herodiadem uxōrem frātris suī. [4] Dīcēbat enim illī Jōannēs: Nōn licet tibi habēre eam. [5] Et volēns illum occīdere, timuit populum: quia sīcut prophētam eum habēbant.

[6] Diē autem nātālis Hērōdis saltāvit fīlia Herodiadis in mediō, et placuit Hērōdī: [7] unde cum jūrāmentō pollicitus est eī dare quodcumque postulāsset ab eō. [8] At illa praemonita ā mātre suā: Dā mihi, inquit, hic in discō caput Jōannis Baptistae. [9] Et contrīstātus est rēx: propter jūrāmentum autem, et eōs quī pariter recumbēbant, jussit darī. [10] Mīsitque et dēcollāvit Jōannem in carcere. [11] Et allātum est caput ejus in discō, et datum est puellae, et attulit mātrī suae. [12] Et accēdentēs discipulī ejus, tulērunt corpus ejus, et sepeliērunt illud: et venientēs nūntiāvērunt Jēsū.

[13] Quod cum audīsset Jēsus, sēcessit inde in nāviculā, in locum dēsertum seorsum: et cum audīssent turbae, secūtae sunt eum pedestrēs dē cīvitātibus. [14] Et exiēns vīdit turbam multam, et misertus est eīs, et cūrāvit languidōs eōrum.

[15] Vespere autem factō, accessērunt ad eum discipulī ejus, dīcentēs: Dēsertus est locus, et hōra jam praeteriit: dīmitte turbās, ut euntēs in castella, emant sibi ēscās. [16] Jēsus autem dīxit eīs: Nōn habent necesse īre: date illīs vōs mandūcāre. [17] Respondērunt eī: Nōn habēmus hīc nisi quīnque pānēs et duōs piscēs. [18] Quī ait eīs: Afferte mihi illōs hūc. [19] Et cum jussisset turbam discumbere super foenum, acceptīs quīnque pānibus et duōbus piscibus, aspiciēns in caelum benedīxit, et frēgit, et dedit discipulīs pānēs, discipulī autem turbīs. [20] Et mandūcāvērunt omnēs, et saturātī sunt. Et tulērunt reliquiās, duodecim cophinōs fragmentōrum plēnōs. [21] Mandūcantium autem fuit numerus quīnque mīllia virōrum, exceptīs mulieribus et parvulīs.

[22] Et statim compulit Jēsus discipulōs ascendere in nāviculam, et praecēdere eum trāns fretum, dōnec dīmitteret turbās. [23] Et dīmissā turbā, ascendit in montem sōlus ōrāre. Vespere autem factō sōlus erat ibi: [24] nāvicula autem in mediō marī jactābātur flūctibus: erat enim contrārius ventus. [25] Quārta enim vigilia noctis, venit ad eōs ambulāns super mare. [26] Et videntēs eum super mare ambulantem, turbātī sunt, dīcentēs: Quia phantasma est. Et prae timōre clāmāvērunt. [27] Statimque Jēsus locūtus est eīs, dīcēns: Habēte fīdūciam: ego sum, nōlīte timēre. [28] Respondēns autem Petrus, dīxit: Domine, sī tū es, jubē mē ad tē venīre super aquās. [29] At ipse ait: Venī. Et dēscendēns Petrus dē nāviculā, ambulābat super aquam ut venīret ad Jēsum. [30] Vidēns vērō ventum validum, timuit: et cum coepisset mergī, clāmāvit dīcēns: Domine, salvum mē fac. [31] Et continuō Jēsus extendēns manum, apprehendit eum: et ait illī: Modicae fideī, quārē dubitāstī? [32] Et cum ascendissent in nāviculam, cessāvit ventus. [33] Quī autem in nāviculā erant, vēnērunt, et adōrāvērunt eum, dīcentēs: Vērē Fīlius Deī es.

[34] Et cum trānsfretāssent, vēnērunt in terram Genesar. [35] Et cum cognōvissent eum virī locī illīus, mīsērunt in ūniversam regiōnem illam, et obtulērunt eī omnēs male habentēs: [36] et rogābant eum ut vel fimbriam vestīmentī ejus tangerent. Et quīcumque tetigērunt, salvī factī sunt.

Matthaeus: …, XIV, XV, …

Joannes: I, II, III, IV, …


On the cover graphic: Matthew the Evangelist, miniature from the Grandes Heures of Anne of Brittany, Queen consort of France (1477), source: https://en.wikipedia.org/wiki/Matthew_the_Apostle#/media/File:Grandes_Heures_Anne_de_Bretagne_Saint_Matthieu.jpg

About the author

Ioannes Oculus

I am addicted to languages, both modern and ancient. No language is dead as long as we can read and understand it. I want to share my linguistic passion with like minded people. I am also interested in history, astronomy, genealogy, books and probably many others. My goals now are to write a novel in Latin, a textbook for Latin learners, Uzbek-Polish, Polish-Uzbek dictionary, modern Uzbek grammar and textbook for learners. My dream is to have a big house in UK or USA where I could keep all my books and have enough time and money to achieve my goals.

Leave a Comment

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.