Ēvangelium secundum Matthaeum
capitulum quīntum decimum
1 Tunc accessērunt ad eum ab Jerosolymīs scrībae et pharisaeī, dīcentēs: 2 Quārē discipulī tuī trānsgrediuntur trāditiōnem seniōrum? Nōn enim lavant manūs suās cum pānem mandūcant. 3 Ipse autem respondēns ait illīs: Quārē et vōs trānsgrediminī mandātum Deī propter trāditiōnem vestram? Nam Deus dīxit: 4 Honōra patrem, et mātrem; et Quī maledīxerit patrī, vel mātrī, morte moriātur. 5 Vōs autem dīcitis: Quīcumque dīxerit patrī, vel mātrī: Mūnus, quodcumque est ex mē tibi prōderit; 6 et nōn honōrificābit patrem suum, aut mātrem suam; et irritum fēcistis mandātum Deī propter trāditiōnem vestram. 7 Hypocritae, bene prophētāvit dē vōbīs Īsaiās, dīcēns:
8 Populus hic labiīs mē honōrat:
cor autem eōrum longē est ā mē.
9 Sine causā autem colunt mē,
docentēs doctrīnās et mandāta hominum.
10 Et convocātīs ad sē turbīs, dīxit eīs: Audīte, et intelligite. 11 Nōn quod intrat in ōs, coinquinat hominem; sed quod prōcēdit ex ōre, hoc coinquinat hominem. 12 Tunc accēdentēs discipulī ejus, dīxērunt eī: Scīs quia pharisaeī audītō verbō hoc, scandalizātī sunt? 13 At ille respondēns ait: Omnis plantātiō, quam nōn plantāvit Pater meus caelestis, ērādīcābitur. 14 Sinite illōs; caecī sunt et ducēs caecōrum; caecus autem sī caecō ducātum praestet, ambō in foveam cadunt.
15 Respondēns autem Petrus dīxit eī: Ēdissere nōbīs parabolam istam. 16 At ille dīxit: Adhūc et vōs sine intellēctū estis? 17 Nōn intelligitis quia omne quod in ōs intrat, in ventrem vādit, et in sēcessum ēmittitur? 18 Quae autem prōcēdunt dē ōre, dē corde exeunt, et eā coinquinant hominem; 19 dē corde enim exeunt cōgitātiōnēs malae, homicīdia, adulteria, fornicātiōnēs, fūrta, falsa testimōnia, blasphēmiae: 20 haec sunt, quae coinquinant hominem. Nōn lōtīs autem manibus mandūcāre, nōn coinquinat hominem.
21 Et ēgressus inde Jēsus sēcessit in partēs Tyrī et Sidōnis. 22 Et ecce mulier chananaea ā fīnibus illīs ēgressa clāmāvit, dīcēns eī: Miserēre meī, Domine fīlī Dāvīd: fīlia mea male ā daemoniō vexātur. 23 Quī nōn respondit eī verbum. Et accēdentēs discipulī ejus rogābant eum dīcentēs: Dīmitte eam: quia clāmat post nōs. 24 Ipse autem respondēns ait: Nōn sum missus nisi ad ovēs, quae periērunt domus Isrāēl. 25 At illa venit, et adōrāvit eum, dīcēns: Domine, adjuvā mē. 26 Quī respondēns ait: Nōn est bonum sūmere pānem fīliōrum, et mittere canibus. 27 At illa dīxit: Etiam Domine: nam et catellī edunt dē mīcīs quae cadunt dē mēnsā dominōrum suōrum. 28 Tunc respondēns Jēsus, ait illī: Ō mulier, magna est fidēs tua: fīat tibi sīcut vīs. Et sānāta est fīlia ejus ex illā hōrā.
29 Et cum trānsīsset inde Jēsus, venit secus mare Galilaeae: et ascendēns in montem, sedēbat ibi. 30 Et accessērunt ad eum turbae multae, habentēs sēcum mūtōs, caecōs, claudōs, dēbilēs, et aliōs multōs: et prōjēcērunt eōs ad pedēs ejus, et cūrāvit eōs, 31 ita ut turbae mīrārentur, videntēs mūtōs loquentēs, claudōs ambulantēs, caecōs videntēs: et magnificābant Deum Isrāēl. 32 Jēsus autem, convocātīs discipulīs suīs, dīxit: Misereor turbae, quia trīduō jam persevērant mēcum, et nōn habent quod mandūcent: et dīmittere eōs jejūnōs nōlō, nē dēficiant in viā. 33 Et dīcunt eī discipulī: Unde ergō nōbīs in dēsertō pānēs tantōs, ut saturēmus turbam tantam? 34 Et ait illīs Jēsus: Quot habētis pānēs? At illī dīxērunt: Septem, et paucōs pisciculōs. 35 Et praecēpit turbae ut discumberent super terram. 36 Et accipiēns septem pānēs, et piscēs, et grātiās agēns, frēgit, et dedit discipulīs suīs, et discipulī dedērunt populō. 37 Et comēdērunt omnēs, et saturātī sunt. Et quod superfuit dē fragmentīs, tulērunt septem sportās plēnās. 38 Erant autem quī mandūcāvērunt quātuor mīllia hominum, extrā parvulōs et mulierēs. 39 Et, dīmissā turbā, ascendit in nāviculam: et venit in fīnēs Magedān.
On the cover graphic: Matthew the Evangelist, miniature from the Grandes Heures of Anne of Brittany, Queen consort of France (1477), source: https://en.wikipedia.org/wiki/Matthew_the_Apostle#/media/File:Grandes_Heures_Anne_de_Bretagne_Saint_Matthieu.jpg