Languages Latin Vlog

Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi

Written by Ioannes Oculus
Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi
(Ep. 1 ad Serapionem, 28-30: PG 26, 594-595. 599) 

Lux, splendor, gratia in Trinitate et ex Trinitate

Haud abs re fúerit véterem traditiónem, doctrinámque ac fidem cathólicæ Ecclésiæ investigáre, quam scílicet Dóminus trádidit, Apóstoli prædicavére et patres servavére. In ea enim Ecclésia fundáta est, a qua si quis excíderit, is nec esse nec ámplius dici christiánus ulla ratióne póterit.
Itaque Trínitas sancta et perfécta est, quæ in Patre et Fílio et Spíritu Sancto agnóscitur, nihílque aliénum vel extrínsecus admíxtum habet, neque ex creatóre et re creáta constat, sed tota creándi et efficiéndi vi prædita est; sibi quoque símilis et indivídua est natúra, únaque eius est efficácia et áctio. Nam Pater per Verbum in Spíritu Sancto ómnia facit, eóque modo sanctæ Trinitátis únitas servátur. Ita unus Deus in Ecclésia prædicátur, qui est super ómnia et per ómnia et in ómnibus. Super ómnia quidem ut Pater, ut princípium et fons; per ómnia vero, nempe per Verbum; in ómnibus dénique, in Spíritu Sancto.
Beátus Paulus, cum de spiritálibus rebus ad Corínthios scribit, ómnia ad unum Deum Patrem tamquam ad caput hoc pacto redúcit: Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.
Quæ enim Spíritus síngulis distríbuit, ea a Patre per Verbum dantur. Nam ómnia quæ Patris sunt, item Fílii: unde ea quæ a Fílio in Spíritu dantur, vera sunt Patris múnera. Simíliter cum Spíritus in nobis est, Verbum, a quo illum accípimus, in nobis étiam est, et in Verbo est quoque Pater, atque ita fit istud: Veniémus ego et Pater, et mansiónem apud eum faciémus. Ubi enim lux est, illic et splendor quoque est; ubi item splendor est, ibi simíliter et eius efficiéntia et spléndida est grátia.
Quod idem Paulus in secúnda Epístola ad Corínthios his verbis docet: Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Grátia enim et donum quod in Trinitáte datur, datur a Patre per Fílium in Spíritu Sancto. Nam quemádmodum ex Patre per Fílium datur grátia, ita in nobis fíeri non potest doni communicátio nisi in Spíritu Sancto. Huius síquidem partícipes effécti, Patris caritátem, Fílii grátiam et ipsíus Spíritus communicatiónem habémus.
source: https://brewiarz.pl/vi_19/1606/officium_lectionis.php3

About the author

Ioannes Oculus

I am addicted to languages, both modern and ancient. No language is dead as long as we can read and understand it. I want to share my linguistic passion with like minded people. I am also interested in history, astronomy, genealogy, books and probably many others. My goals now are to write a novel in Latin, a textbook for Latin learners, Uzbek-Polish, Polish-Uzbek dictionary, modern Uzbek grammar and textbook for learners. My dream is to have a big house in UK or USA where I could keep all my books and have enough time and money to achieve my goals.

Leave a Comment

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.