Ecce taberna Polōnica, in quā librī multī novī veterēsque sunt. Cuius est haec taberna? Iōannis est. Iōannēs hanc tabernam habet.
Multī hominēs, quī in hāc viā ambulant, ante tabernam Iōannis cōnsistunt, nam multī librīs dēlectantur. Iōannēs multōs librōs habet, aliī parvī, aliī magnī pretiī sunt.
Quī pecūniōsus est librōs magnī pretiī emere potest, quī parvam pecūniam habet sōlum librōs parvī pretiī emere potest. Dēnique quī pecūniam nōn habet nūllum librum emere potest, quia Iōannēs librōs vēndit, nōn dōnat.
Ecce Mārcus, vir quī librōs amat et multōs librōs domī habet Latīnē scrīptōs Polōnicēque. Is nunc librum Lucrētiī quaerit, quia plūra dē rērum nātūrā legere vult.
– Salvē, Iōannēs, amīce! – Mārcus Iōannem salūtat.
– Salvē, Mārce! – respondet Iōannēs – Ut valēs? Quid novī dē negōtiīs tuīs?
– Omnia bene aguntur – inquit. – Multī et pecūniōsī hominēs tabernam meam vīsitant et multa emunt. – Mārcus libenter sēipsum laudat.
– Ergō uxor tua fēlīx est!
– Quōmodo scīs? – interrogat Mārcus.
– Semper ōrnāmenta eī emis cum tot vēndere possīs.
– Hahae! – rīdet Mārcus – Rēctē dīcis. Ego autem nōn dē uxōre, sed dē librīs loquī volō.
– Dē librīs semper loquī possum, praecipuē cum hominibus quī librōs amant… et emunt.
– Ut scīs, ego ipse sum prīmus eōrum quī librōs amant. Nōnne omnia Cicerōnis opera domī habeō?
Tum Iōannēs – Habēs! – inquit – Et id quidem ex hāc tabernā. Ergō dīc mihi, ō amātor sapientiae, quem librum quaeris, dē quā rē legere vīs?
– Librum Lucrētiī „Dē rērum nātūrā” legere volō.
– Optimē ēlēgistī. Cicerō ipse Lucrētium laudat! Ecce liber Lucrētiī – magnus et pulcher. Litterīs aureīs ōrnātus.
– Quam pulcher liber!
– Et antīquus! – addit Iōannēs.
– Quot nummīs cōnstat hic liber? – Marcus tabernārium interrogat.
– Hic liber mīlle nummīs cōnstat.
– Quid? – Marcus vix crēdere potest.

– Ut dīxī, cōnstat mīlle nummīs.
– Magnum est pretium huius librī!
– Immō nōn magnum est, liber tam pulcher et tam bonīs pictūrīs ōrnātus dignus est hōc pretiō.
– Fortasse habēs aliōs librōs, cuius pretium minus sit.
– Habeō vērō. Sed nesciō an domō tuā dignī sint. Vīlla tua pulchra est, uxor pulcherrima. Vīsne illīc, apud fēminam gemmīs et margarītīs ōrnātam librum parvum habēre, cuius speciem nēmō laudāre possit?
– Hmmm…
– Cōgitā dē amīcīs tuīs! Cum videant librum tam pulchrum certē et librum et tē laudābunt.
– Quōmodo hanc rem scīre potes?
– Ipse amīcus sum tuus.
Marcus librum videt. Liber est decōrus, ōrnātus pictūrīs splendidīs.
– Est liber antīquus. Quīlibet librōs novōs habēre potest, sed sōlum optimī virī librōs antīquōs domī habent.
– Quōmodo hoc scīs?
– Quia ego librōs antīquōs eīs vēndō. Et Iūlius et Sextus et aliī optimī virī librōs magnī pretiī et pulcherrimōs et antīquissimōs apud mē emunt et domī habent. Amīcī eōrum virōrum librōs antīquōs semper laudant.
– Rēctē dīcis. Dā mihi librum Lucrētiī!
– Dā mihi mīlle nummōs!
Marcus pecūniam in mēnsā pōnit et librum sūmit.
– Nunc hic liber tuus est.
– Grātiās tibi agō, amīce! Valē!
– Cūra ut valeās!
© 2026 All rights reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means without prior written permission of the author.
All images were generated by Chat GPT.
