Languages Latin

Evangelium secundum Joannem, capitulum V

Written by Ioannes Oculus

Ēvangelium secundum Joannem

capitulum quintum

1 Post haec erat diēs fēstus Jūdaeōrum, et ascendit Jēsus Jerosolymam. 2 Est autem Jerosolymis probatica piscīna, quae cognōminātur hebraīce Bethsaidā, quīnque porticūs habēns. 3 In hīs jacēbat multitūdō magna languentium, caecōrum, claudōrum, āridōrum, exspectantium aquae mōtum. 4 Angelus autem Dominī dēscendēbat secundum tempus in piscīnam, et movēbātur aquā. Et quī prior dēscendisset in piscīnam post mōtiōnem aquae, sānus fīēbat ā quācumque dētinēbātur īnfirmitāte. 5 Erat autem quīdam homō ibi trīgintā et octo annōs habēns in īnfirmitāte suā. 6 Hunc autem cum vīdisset Jēsus jacentem, et cognōvisset quia jam multum tempus habēret, dīcit eī: Vīs sānus fierī? 7 Respondit eī languidus: Domine, hominem nōn habeō, ut, cum turbāta fuerit aqua, mittat mē in piscīnam: dum veniō enim ego, alius ante mē dēscendit. 8 Dīcit eī Jēsus: Surge, tolle grabātum tuum et ambulā. 9 Et statim sānus factus est homō ille: et sustulit grabātum suum, et ambulābat. Erat autem sabbatum in diē illō. 10 Dīcēbant ergō Jūdaeī illī quī sānātus fuerat: Sabbatum est, nōn licet tibi tollere grabātum tuum. 11 Respondit eīs: Quī mē sānum fēcit, ille mihi dīxit: Tolle grabātum tuum et ambulā. 12 Interrogāvērunt ergō eum: Quis est ille homō quī dīxit tibi: Tolle grabātum tuum et ambulā? 13 Is autem quī sānus fuerat effectus, nesciēbat quis esset. Jēsus enim dēclīnāvit ā turbā cōnstitūtā in locō.

14 Posteā invenit eum Jēsus in templō, et dīxit illī: Ecce sānus factus es; jam nōlī peccāre, nē dēterius tibi aliquid contingat. 15 Abiit ille homō, et nūntiāvit Jūdaeīs quia Jēsus esset, quī fēcit eum sānum. 16 Proptereā persequēbantur Jūdaeī Jēsum, quia haec faciēbat in sabbatō. 17 Jēsus autem respondit eīs: Pater meus usque modo operātur, et ego operor. 18 Proptereā ergō magis quaerēbant eum Jūdaeī interficere: quia nōn sōlum solvēbat sabbatum, sed et patrem suum dīcēbat Deum, aequālem sē faciēns Deō.

Respondit itaque Jēsus, et dīxit eīs: 19 Āmēn, āmēn dīcō vōbīs: nōn potest Fīlius ā sē facere quidquam, nisi quod vīderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fēcerit, haec et Fīlius similiter facit. 20 Pater enim dīligit Fīlium, et omnia dēmōnstrat eī quae ipse facit: et majōra hīs dēmōnstrābit eī opera, ut vōs mīrēminī. 21 Sīcut enim Pater suscitat mortuōs, et vīvificat, sīc et Fīlius, quōs vult, vīvificat. 22 Neque enim Pater jūdicat quemquam: sed omne jūdicium dēdit Fīliō, 23 ut omnēs honōrificent Fīlium, sīcut honōrificant Patrem; quī nōn honōrificat Fīlium, nōn honōrificat Patrem, quī mīsit illum. 24 Āmēn, āmēn dīcō vōbīs, quia quī verbum meum audit, et crēdit eī quī mīsit mē, habet vītam aeternam, et in jūdicium nōn venit, sed trānsiit ā morte in vītam. 25 Āmēn, āmēn dīcō vōbīs, quia venit hōra, et nunc est, quandō mortuī audient vōcem Fīliī Deī: et quī audierint, vīvent. 26 Sīcut enim Pater habet vītam in sēmetipsō, sīc dēdit et Fīliō habēre vītam in sēmetipsō: 27 et potestātem dēdit eī jūdicium facere, quia Fīlius hominis est. 28 Nōlīte mīrārī hoc, quia venit hōra in quā omnēs quī in monumentīs sunt audient vōcem Fīliī Deī: 29 et prōcēdent quī bona fēcērunt, in resurrēctiōnem vītae; quī vērō mala ēgerunt, in resurrēctiōnem jūdiciī. 30 Nōn possum ego ā meipsō facere quidquam. Sīcut audiō, jūdicō: et jūdicium meum jūstum est, quia nōn quaerō voluntātem meam, sed voluntātem ejus quī mīsit mē.

31 Sī ego testimōnium perhibeō dē meipsō, testimōnium meum nōn est vērum. 32 Alius est quī testimōnium perhibet dē mē: et sciō quia vērum est testimōnium, quod perhibet dē mē. 33 Vōs mīsistis ad Jōannem, et testimōnium perhibuit vēritātī. 34 Ego autem nōn ab homine testimōnium accipiō: sed haec dīcō ut vōs salvī sītis. 35 Ille erat lucerna ārdēns et lūcēns: vōs autem voluistis ad hōram exsultāre in lūce ejus.

36 Ego autem habeō testimōnium majus Jōanne. Opera enim quae dēdit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego faciō, testimōnium perhibent dē mē, quia Pater mīsit mē: 37 et quī mīsit mē Pater, ipse testimōnium perhibuit dē mē: neque vōcem ejus umquam audīstis, neque speciem ejus vīdistis: 38 et verbum ejus nōn habētis in vōbīs manēns: quia quem mīsit ille, huic vōs nōn crēditis. 39 Scrūtāminī Scrīptūrās, quia vōs putātis in ipsīs vītam aeternam habēre: et illae sunt quae testimōnium perhibent dē mē: 40 et nōn vultis venīre ad mē ut vītam habeātis. 41 Clāritātem ab hominibus nōn accipiō. 42 Sed cognōvī vōs, quia dīlēctiōnem Deī nōn habētis in vōbīs. 43 Ego venī in nōmine Patrīs meī, et nōn accipitis mē; sī alius vēnerit in nōmine suō, illum accipiētis. 44 Quōmodo vōs potestis crēdere, quī glōriam ab invicem accipitis, et glōriam quae ā solō Deō est, nōn quaeritis? 45 Nōlīte putāre quia ego accūsātūrus sim vōs apud Patrem: est quī accūsat vōs Moysēs, in quō vōs spērātis. 46 Sī enim crēderētis Moȳsī, crēderētis forsitan et mihi: dē mē enim ille scrīpsit. 47 Sī autem illīus litterīs nōn crēditis, quōmodo verbīs meīs crēdētis?

 

Matthaeus: …, XIV, XV, …

Joannes: I, II, III, IV,V, …

About the author

Ioannes Oculus

I am addicted to languages, both modern and ancient. No language is dead as long as we can read and understand it. I want to share my linguistic passion with like minded people. I am also interested in history, astronomy, genealogy, books and probably many others. My goals now are to write a novel in Latin, a textbook for Latin learners, Uzbek-Polish, Polish-Uzbek dictionary, modern Uzbek grammar and textbook for learners. My dream is to have a big house in UK or USA where I could keep all my books and have enough time and money to achieve my goals.

Leave a Comment

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.