Languages Latin

Evangelium secundum Joannem, capitulum IV

Written by Ioannes Oculus

Ēvangelium secundum Joannem

capitulum quartum

1 Ut ergō cognōvit Jēsus quia audiērunt pharīsaeī quod Jēsus plūrēs discipulōs facit, et baptīzat, quam Jōannēs 2 (quamquam Jēsus nōn baptīzāret, sed discipulī ejus), 3 relīquit Jūdaeam, et abiit iterum in Galilaeam. 4 Oportēbat autem eum trānsīre per Samarīam.

5 Venit ergō in cīvitātem Samarīae, quae dīcitur Sichar, juxtā praedium quod dedit Jācōb Joseph fīliō suō. 6 Erat autem ibi fōns Jācōb. Jēsus ergō fatīgātus ex itinere, sedēbat sīc suprā fontem. Hōra erat quasi sexta. 7 Venit mulier dē Samarīā haurīre aquam. Dīcit eī Jēsus: Dā mihi bibere. 8 (Discipulī enim ejus abierant in cīvitātem ut cibōs ēmerent.) 9 Dīcit ergō eī mulier illa Samarītāna: Quōmodo tū, Jūdaeus cum sīs, bibere ā mē poscis, quae sum mulier Samarītāna? Nōn enim coūtuntur Jūdaeī Samarītānīs. 10 Respondit Jēsus, et dīxit eī: Sī scīrēs dōnum Deī, et quis est quī dīcit tibi: Dā mihi bibere, tū forsitan petīssēs ab eō, et dedisset tibi aquam vīvam. 11 Dīcit eī mulier: Domine, neque in quō hauriās habēs, et puteus altus est: unde ergō habēs aquam vīvam? 12 Numquid tū major es patre nostrō Jācōb, quī dēdit nōbīs puteum, et ipse ex eō bibit, et fīliī ejus, et pecora ejus? 13 Respondit Jēsus, et dīxit eī: Omnis quī bibit ex aquā hāc, sitiet iterum; quī autem biberit ex aquā quam ego dabō eī, nōn sitiet in aeternum: 14 sed aquā quam ego dabō eī, fīet in eō fōns aquae salientis in vītam aeternam. 15 Dīcit ad eum mulier: Domine, dā mihi hanc aquam, ut nōn sitiam, neque veniam hūc haurīre. 16 Dīcit eī Jēsus: Vāde, vocā virum tuum, et venī hūc. 17 Respondit mulier, et dīxit: Nōn habeō virum. Dīcit eī Jēsus: Bene dīxistī, quia nōn habeō virum; 18 quīnque enim virōs habuistī, et nunc, quem habēs, nōn est tuus vir: hoc vērē dīxistī. 19 Dīcit eī mulier: Domine, videō quia prophēta es tū. 20 Patrēs nostrī in monte hoc adōrāvērunt, et vōs dīcitis, quia Jerosolymis est locus ubi adōrāre oportet. 21 Dīcit eī Jēsus: Mulier, crēde mihi, quia venit hōra, quandō neque in monte hoc, neque in Jerosolymīs adōrābitis Patrem. 22 Vōs adōrātis quod nescītis: nōs adōrāmus quod scīmus, quia salūs ex Jūdaeīs est. 23 Sed venit hōra, et nunc est, quandō vērī adōrātōrēs adōrābunt Patrem in spīritū et vēritāte. Nam et Pater tālēs quaerit, quī adōrent eum. 24 Spīritus est Deus: et eōs quī adōrant eum, in spīritū et vēritāte oportet adōrāre. 25 Dīcit eī mulier: Sciō quia Messīās venit (quī dīcitur Chrīstus): cum ergō vēnerit ille, nōbīs annūntiābit omnia. 26 Dīcit eī Jēsus: Ego sum, quī loquor tēcum.

27 Et continuō vēnērunt discipulī ejus, et mīrābantur quia cum muliere loquēbātur. Nēmō tamen dīxit: Quid quaeris? aut, Quid loqueris cum eā? 28 Relīquit ergō hydriam suam mulier, et abiit in cīvitātem, et dīcit illīs hominibus: 29 Venīte, et vidēte hominem quī dīxit mihi omnia quaecumque fēcī: numquid ipse est Chrīstus? 30 Exiērunt ergō dē cīvitāte et veniēbant ad eum.

31 Intereā rogābant eum discipulī, dīcentēs: Rabbī, mandūcā. 32 Ille autem dīcit eīs: Ego cibum habeō mandūcāre, quem vōs nescītis. 33 Dīcēbant ergō discipulī ad invicem: Numquid aliquis attulit eī mandūcāre? 34 Dīcit eīs Jēsus: Meus cibus est ut faciam voluntātem ejus quī mīsit mē, ut perficiam opus ejus. 35 Nōnne vōs dīcitis quod adhūc quātuor mēnsēs sunt, et messis venit? Ecce dīcō vōbīs: levātē oculōs vestrōs, et vidēte regiōnēs, quia albae sunt jam ad messem. 36 Et quī mētit, mercēdem accipit, et congregat frūctum in vītam aeternam: ut et quī sēminat, simul gaudeat, et quī mētit. 37 In hōc enim est verbum vērum: quia alius est quī sēminat, et alius est quī mētit. 38 Ego mīsī vōs metere quod vōs nōn labōrāstis: aliī labōrāvērunt, et vōs in labōrēs eōrum introistis.

39 Ex cīvitāte autem illa multī crēdidērunt in eum Samarītānōrum, propter verbum mulieris testimōnium perhibentis: Quia dīxit mihi omnia quaecumque fēcī. 40 Cum vēnissent ergō ad illum Samarītānī, rogāvērunt eum ut ibi manēret. Et mānsit ibi duōs diēs. 41 Et multō plūrēs crēdidērunt in eum propter sermōnem ejus. 42 Et mulierī dīcēbant: Quia jam nōn propter tuam loquēlam crēdimus: ipsī enim audīvimus, et scīmus quia hic est vērē Salvātor mundī.

43 Post duōs autem diēs exiit inde, et abiit in Galilaeam. 44 Ipse enim Jēsus testimōnium perhibuit, quia prophēta in suā patriā honōrem nōn habet. 45 Cum ergō vēnisset in Galilaeam, excēpērunt eum Galilaeī, cum omnia vīdissent quae fēcerat Jerosolymis in diē fēstō: et ipsī enim vēnerant ad diem fēstum.

46 Venit ergō iterum in Cānā Galilaeae, ubi fēcit aquam vīnum. Et erat quīdam rēgulus, cujus fīlius īnfirmābātur Capharnāum. 47 Hic cum audīsset quia Jēsus advenīret ā Jūdaeā in Galilaeam, abiit ad eum, et rogābat eum ut dēscenderet, et sānāret fīlium ejus: incipiēbat enim morī. 48 Dīxit ergō Jēsus ad eum: Nisi signa et prōdigia vīderītis, nōn crēditis. 49 Dīcit ad eum rēgulus: Domine, dēscende priusquam moriātur fīlius meus. 50 Dīcit eī Jēsus: Vāde, fīlius tuus vīvit. Crēdidit homō sermōnī quem dīxit eī Jēsus, et ībat. 51 Jam autem eō dēscendente, servī occurrērunt eī, et nūntiāvērunt dīcentēs, quia fīlius ejus vīveret. 52 Interrogābat ergō hōram ab eīs in quā melius habuerit. Et dīxērunt eī: Quia heri hōra septima relīquit eum febris. 53 Cognōvit ergō pater, quia illa hōra erat in quā dīxit eī Jēsus: Fīlius tuus vīvit; et crēdidit ipse et domus ejus tōta. 54 Hoc iterum secundum signum fēcit Jēsus, cum vēnisset ā Jūdaeā in Galilaeam.

 

Matthaeus: …, XIV, XV, …

Joannes: I, II, III, IV,V, …

About the author

Ioannes Oculus

I am addicted to languages, both modern and ancient. No language is dead as long as we can read and understand it. I want to share my linguistic passion with like minded people. I am also interested in history, astronomy, genealogy, books and probably many others. My goals now are to write a novel in Latin, a textbook for Latin learners, Uzbek-Polish, Polish-Uzbek dictionary, modern Uzbek grammar and textbook for learners. My dream is to have a big house in UK or USA where I could keep all my books and have enough time and money to achieve my goals.

Leave a Comment

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.