Languages Latin

Evangelium secundum Joannem, capitulum III

Written by Ioannes Oculus

Ēvangelium secundum Joannem

capitulum tertium

1 Erat autem homō ex pharisaeīs, Nicodēmus nōmine, prīnceps Jūdaeōrum. 2 Hic venit ad Jēsum nocte, et dīxit eī: Rabbī, scīmus quia ā Deō vēnistī magister, nēmō enim potest haec signa facere, quae tū facis, nisi fuerit Deus cum eō. 3 Respondit Jēsus, et dīxit eī: Āmēn, āmēn dīcō tibi, nisi quis renātus fuerit dēnuō, nōn potest vidēre rēgnum Deī. 4 Dīcit ad eum Nicodēmus: Quōmodo potest homō nāscī, cum sit senex? numquid potest in ventrem mātris suae iterātō introīre et renāscī? 5 Respondit Jēsus: Āmēn, āmēn dīcō tibi, nisi quis renātus fuerit ex aquā, et Spīritū Sānctō, nōn potest introīre in rēgnum Deī. 6 Quod nātum est ex carne, carō est: et quod nātum est ex spīritū, spīritus est. 7 Nōn mīrēris quia dīxī tibi: oportet vōs nāscī dēnuō. 8 Spīritus ubi vult spīrat, et vōcem ejus audīs, sed nescīs unde veniat, aut quō vadat: sīc est omnis quī nātus est ex spīritū. 9 Respondit Nicodēmus, et dīxit eī: Quōmodo possunt haec fierī? 10 Respondit Jēsus, et dīxit eī: Tū es magister in Isrāēl, et haec ignōrās? 11 Āmēn, āmēn dīcō tibi, quia quod scīmus loquimur, et quod vīdimus testāmur, et testimōnium nostrum nōn accipitis. 12 Sī terrēna dīxī vōbīs, et nōn crēditis: quōmodo, sī dīxerō vōbīs caelestia, crēdētis? 13 Et nēmō ascendit in caelum, nisi quī dēscendit dē caelō, Fīlius hominis, quī est in caelō. 14 Et sīcut Moysēs exaltāvit serpentem in dēsertō, ita exaltārī oportet Fīlium hominis: 15 ut omnis quī crēdit in ipsum, nōn pereat, sed habeat vītam aeternam. 16 Sīc enim Deus dīlēxit mundum, ut Fīlium suum ūnigenitum daret: ut omnis quī crēdit in eum, nōn pereat, sed habeat vītam aeternam. 17 Nōn enim mīsit Deus Fīlium suum in mundum, ut jūdicet mundum, sed ut salvētur mundus per ipsum. 18 Quī crēdit in eum, nōn jūdicātur; quī autem nōn crēdit, jam jūdicātus est: quia nōn crēdit in nōmine ūnigenitī Fīliī Deī. 19 Hoc est autem jūdicium: quia lūx venit in mundum, et dīlēxērunt hominēs magis tenebrās quam lūcem: erant enim eōrum mala opera. 20 Omnīs enim quī male agit, ōdit lūcem, et nōn venit ad lūcem, ut nōn arguantur opera ejus: 21 quī autem facit vēritātem, venit ad lūcem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deō sunt facta.

22 Post haec venit Jēsus et discipulī ejus in terram Jūdaeam: et illīc dēmorābātur cum eīs, et baptīzābat. 23 Erat autem et Jōannēs baptīzāns, in Aennon, juxtā Salim: quia aquae multae erant illīc, et veniēbant et baptīzābantur. 24 Nōndum enim missus fuerat Jōannēs in carcerem. 25 Facta est autem quaestiō ex discipulīs Jōannis cum Jūdaeīs dē pūrificātiōne. 26 Et vēnērunt ad Jōannem, et dīxērunt eī: Rabbī, quī erat tēcum trāns Jordānem, cui tū testimōnium perhibuistī, ecce hic baptīzat, et omnēs veniunt ad eum. 27 Respondit Jōannēs, et dīxit: Nōn potest homō accipere quidquam, nisi fuerit eī datum dē caelō. 28 Ipsī vōs mihi testimōnium perhibētis, quod dīxerim: Nōn sum ego Chrīstus: sed quia missus sum ante illum. 29 Quī habet spōnsam, spōnsus est: amīcus autem spōnsī, quī stat, et audit eum, gaudiō gaudet propter vōcem spōnsī. Hoc ergō gaudium meum implētum est. 30 Illum oportet crēscere, mē autem minuī. 31 Quī dēsūrsum venit, super omnēs est. Quī est dē terrā, dē terrā est, et dē terrā loquitur. Quī dē caelō venit, super omnēs est. 32 Et quod vīdit, et audīvit, hoc testātur: et testimōnium ejus nēmō accipit. 33 Quī accēpit ejus testimōnium signāvit, quia Deus vērāx est. 34 Quem enim mīsit Deus, verba Deī loquitur: nōn enim ad mēnsūram dat Deus spīritum. 35 Pater dīligit Fīlium et omnia dēdit in manū ejus. 36 Quī crēdit in Fīlium, habet vītam aeternam; quī autem incrēdulus est Fīliō, nōn vidēbit vītam, sed īra Deī manet super eum.

Matthaeus: …, XIV, XV, …

Joannes: I, II, III, IV, …

About the author

Ioannes Oculus

I am addicted to languages, both modern and ancient. No language is dead as long as we can read and understand it. I want to share my linguistic passion with like minded people. I am also interested in history, astronomy, genealogy, books and probably many others. My goals now are to write a novel in Latin, a textbook for Latin learners, Uzbek-Polish, Polish-Uzbek dictionary, modern Uzbek grammar and textbook for learners. My dream is to have a big house in UK or USA where I could keep all my books and have enough time and money to achieve my goals.

Leave a Comment

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.