Languages Latin

Evangelium secundum Joannem, capitulum II

Written by Ioannes Oculus

Ēvangelium secundum Joannem

capitulum secundum

1 Et diē tertia nūptiae factae sunt in Cānā Galilaeae, et erat māter Jēsū ibi. 2 Vocātus est autem et Jēsus, et discipulī ejus, ad nūptiās. 3 Et dēficiente vīnō, dīcit māter Jēsū ad eum: Vīnum nōn habent. 4 Et dīcit eī Jēsus: Quid mihi et tibi est, mulier? nōndum venit hōra mea. 5 Dīcit māter ejus ministrīs: Quodcumque dīxerit vōbīs, facite. 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum pūrificātiōnem Jūdaeōrum, capientēs singulae metrētās bīnās vel ternās. 7 Dīcit eīs Jēsus: Implētē hydriās aqua. Et implēvērunt eās usque ad summum. 8 Et dīcit eīs Jēsus: Haurīte nunc, et ferte architriclīnō. Et tulērunt. 9 Ut autem gustāvit architriclīnus aquam vīnum factam, et nōn sciēbat unde esset, ministrī autem sciēbant, quī hauserant aquam: vocat spōnsum architriclīnus, 10 et dīcit eī: Omnis homō prīmum bonum vīnum pōnit et cum inēbriātī fuerint, tunc id, quod dēterius est. Tū autem servāstī bonum vīnum usque adhūc. 11 Hoc fēcit initium signōrum Jēsus in Cānā Galilaeae; et manifestāvit glōriam suam, et crēdidērunt in eum discipulī ejus. 12 Post hōc dēscendit Capharnāum ipse, et māter ejus, et frātrēs ejus, et discipulī ejus: et ibi mānsērunt nōn multīs diēbus.

13 Et prope erat Pascha Jūdaeōrum, et ascendit Jēsus Jerosolymam: 14 et invēnit in templō vēndentēs bovēs, et ovēs, et columbās, et numulāriōs sedentēs. 15 Et cum fēcisset quasi flagellum dē fūniculīs, omnēs ējēcit dē templō, ovēs quoque, et bovēs, et numulariōrum effūdit aes, et mēnsās subvertit. 16 Et hīs quī columbās vēndēbant, dīxit: Auferte ista hinc, et nōlīte facere domum patris meī, domum negōtiātiōnis. 17 Recordātī sunt vērō discipulī ejus quia scrīptum est: Zēlus domūs tuae comedit mē. 18 Respondērunt ergō Jūdaeī, et dīxērunt eī: Quod signum ostendis nōbīs, quia haec facis? 19 Respondit Jēsus, et dīxit eīs: Solvite templum hoc, et in tribus diēbus excitābō illud. 20 Dīxērunt ergō Jūdaeī: Quadrāgintā et sex annīs aedificātum est templum hoc, et tū in tribus diēbus excitābis illud? 21 Ille autem dīcēbat dē templō corporis suī. 22 Cum ergō resurrēxisset ā mortuīs, recordātī sunt discipulī ejus, quia hoc dīcēbat, et crēdidērunt scrīptūrae et sermōnī quem dīxit Jēsus. 23 Cum autem esset Jerosolymis in Paschā in diē fēstō, multī crēdidērunt in nōmine ejus, videntēs signa ejus, quae faciēbat. 24 Ipse autem Jēsus nōn crēdēbat sēmetipsum eīs, eō quod ipse nōsset omnēs, 25 et quia opus eī nōn erat ut quis testimōnium perhibēret dē homine: ipse enim sciēbat quid esset in homine.

Matthaeus: …, XIV, XV, …

Joannes: I, II, III, IV, …

About the author

Ioannes Oculus

I am addicted to languages, both modern and ancient. No language is dead as long as we can read and understand it. I want to share my linguistic passion with like minded people. I am also interested in history, astronomy, genealogy, books and probably many others. My goals now are to write a novel in Latin, a textbook for Latin learners, Uzbek-Polish, Polish-Uzbek dictionary, modern Uzbek grammar and textbook for learners. My dream is to have a big house in UK or USA where I could keep all my books and have enough time and money to achieve my goals.

Leave a Comment

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.