Languages Latin

Incipit Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Magnésios

(Nn. 1, 1 – 5, 2: Funk 1, 191-195)

Ignātius, quī et Theophorus, benedictae grātia Deī Patrīs in Chrīstō Iēsu salvātōre nostrō, in quō salūtō Ecclēsiam, quae Magnēsiae est ad Maeandrum, optōque in Deō Patre et in Iēsu Chrīstō plūrimam salūtem.

Cum cāritātem vestram religiōsam perbene ōrdinātam cognōvissem, exsultāns in fide Iēsu Chrīstī vōs alloquī dēcrēvī. Ōrnātus enim honōrificentissimō nōmine in vinculīs quae circumferō, laudō Ecclēsiās, quibus ūniōnem optō cum carne et spīritū Iēsu Chrīstī, quī sempiternā est vītā nostrā, et ūniōnem in fide et cāritāte, cui nihil praeferendum, maximē vērō ūniōnem cum Iēsu et Patre, in quō omnem prīncipis hūius saeculī vim sustinentēs et ēvādentēs, Deō potiēmur.

Cum itaque dignus sim habitūs, ut videam vōs per Dāmam epīscopum vestrum Deō dignum et per dignōs presbyterōs Bassum et Apollōnium et per cōnservum meum Zotīonem diāconum, quō utinam fruar, quia subditus est epīscopō ut benignitātī Deī et presbyteriō ut lēgī Iēsu Chrīstī.

Sed et vōs decet nōn familiārius utī aetāte epīscopī, sed respectū potentiae Deī Patrīs omnem impertīrī illī reverentiam, quemadmodum cognōvī et sānctōs presbyterōs nōn abūtī iuvenīlī ēius condiciōne cōnspicuā, sed ut prūdentēs in Deō cēdere eī, nōn eī autem, sed Patrī Iēsu Chrīstī, omnium epīscopō. In honōrem igitur illīus, quī amat nōs, decet obœdīre sine ūllā hypocrisī; quia nōn epīscopum hunc vīsibilem quis fallit, sed invīsibilem dēcipere cōnātur. Quidquid vērō est ēiusmodī, nōn ad carnem refertur, sed ad Deum, quī abscondita cognōscit.

Decet itaque nōn modo vocārī chrīstiānōs, sed etiam esse; quemadmodum nōnnūllī epīscopum quidem nōminant, sed omnia sine eō faciunt. Tālēs vērō nōn bona cōnscientia mihi praeditī esse videntur, quia nōn firmiter secundum praeceptum congregantur.

Quia autem rēs fīnem habent et duo simul prōposita sunt, mors et vīta, et ūnusquisque in proprium locum itūrus est, quemadmodum enim sunt numismata duo, alterum quidem Deī, alterum autem mundī, et ūnumquodque proprium characterem habet impositum, īnfidēlēs characterem mundī hūius fidēlēs autem in cāritāte characterem Deī Patrīs per Iēsum Chrīstum, per quem nisi prōpēnsa nōbīs est voluntās morī iuxtā ipsīus passiōnem, nec vīta ipsīus in nōbīs est.

About the author

Ioannes Oculus

Passionate book lover addicted to fantasy, interested in astronomy, family history, technology, social media and foreign languages. Currently working in IT company.

Leave a Comment

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.