Dē mōrālibus cotīdiānum sermōnem habuimus, cum vel patriarchārum gesta vel Prōverbiōrum legerentur praecepta, ut hīs īnfōrmātī atque īnstitūtī assuēscerētis maiōrum ingredī viās eōrumque iter carpere ac dīvīnīs oboedīre ōrāculīs, quō renovātī per baptismum eius vītae ūsum tenērētis, quae ablūtōs decēret.
Nunc dē mystēriīs dīcere tempus admonet atque ipsam ratiōnem sacrāmentōrum edere, quam ante baptismum sī putāssēmus īnsinuandam nōndum initiātīs prōdidisse potius quam ēdidisse aestimārēmur. Deinde quod inopīnantibus melius sē ipsa lūx mystēriōrum īnfūderit, quam sī ea sermō aliquis praecucurrisset.
Aperīte igitur aurēs et bonum odōrem vītae aeternae inhālātum vōbīs mūnere sacrāmentōrum carpite. Quod vōbīs significāvimus, cum apertiōnis celebrantēs mystērium dīcerēmus: Effetha, quod est adaperīre, ut ventūrus ūnusquisque ad grātiam quid interrogārētur cognōsceret, quid respondēret meminisse dēbēret. Hoc mystērium celebrāvit Chrīstus in Ēvangeliō, sīcut lēgimus, cum mūtum cūrāret et surdum.
Post haec reserāta sunt tibi sāncta sānctōrum, ingressūs es regenerātiōnis sacrārium. Repete quid interrogātus sīs, recognōsce quid respondēris. Renūntiāstī diabolō et operibus eius, mundō et luxuriae eius ac voluptātibus. Tenētur vōx tua nōn in tumulō mortuōrum, sed in librō vīventium.
Vīdistī illīc lēvītam, vīdistī sacerdōtem, vīdistī summum sacerdōtem. Nōlī cōnsīderāre corporum figūrās, sed ministeriōrum grātiam. Praesentibus angelīs locūtus es, sīcut scrīptum est: Quia labia sacerdōtis cūstōdiunt scientiam et lēgem exquīrunt ex ōre ipsīus, quoniam angelus est Dominī omnipotentis. Nōn est fallere, nōn est negāre; angelus est quī rēgnum Chrīstī, quī vītam aeternam annūntiat. Nōn speciē tibi aestimandus, sed mūnere. Quid trādiderit cōnsīderā, ūsum eius expende et statum eius agnōsce.
Ingressus igitur, ut adversārium tuum cernerēs, cui renūntiandum in os putārīs, ad orientem converterīs: quī enim renūntiat diabolō, ad Chrīstum convertitur, illum dīrēctō cernit obtūtū.
fons: https://brewiarz.pl/vii_19/1407p/officium_lectionis.php3