Facinus, inquit Dāvīd, meum ego agnōscō. Sī ego agnōscō, ergō tū ignōsce. Bene vīventēs sine peccātō nōs esse minimē praesūmāmus. Sīc vīta laudētur ut venia postulētur. Dēspērātī autem hominēs, quantō minus intentī sunt in peccāta sua, tantō cūriōsiōrēs sunt in aliēna. Quaerunt enim nōn quid corrigant, sed quid mordeant. Et cum sē nōn possint excūsāre, parātī sunt aliōs accūsāre. Nōn sīc iste nōbīs ōrandī et satis Deō faciendī dēmōnstrāvit exemplum, dīcēns: Quoniam facinus meum ego agnōscō, et peccātum meum ante mē est semper. Nōn erat iste intentus in aliēna peccāta. Advocābat sē ad sē, nec sē palpābat sed penetrābat, et in sē ipsum altius dēscendēbat. Sibi nōn parcēbat, et ideō ut sibi parcerētur nōn impudenter rogābat.
Plācārī Deō vīs? Nōsce quid agās tēcum, ut Deus placētur tibi. In eōdem psalmō adverte; ibi enim legitur: Quoniam sī voluissēs sacrificium, dedissem utique; holocaustīs nōn dēlectāberis. Ergō sine sacrificiō eris? nihil oblātūrus, dē nūllā oblātiōne Deum plācātūrus? Quid dīxistī? Sī voluissēs sacrificium, dedissem utique; holocaustīs nōn dēlectāberis. Sequēre, et audī, et dīc: Sacrificium Deō spīritus contrītus, cor contrītum et humiliātum Deus nōn spernit. Abiectīs quae offerēbās, invēnistī quod offerās. Offerēbās enim apud patrēs victimās pecorum, et sacrificia vocābantur. Sī voluissēs sacrificium, dedissem utique. Illa ergō nōn quaeris, et tamen sacrificium quaeris.
Holocaustīs, inquit, nōn dēlectāberis. Quandō ergō holocaustīs nōn dēlectāberis, sine sacrificiō remanēbis? Absit. Sacrificium Deō spīritus contrītus; cor contrītum et humiliātum Deus nōn spernit. Habēs quod offerās. Nōn gregem circumīnspiciās, nōn nāvigia praeparēs et permeēs ad extrēmās prōvinciās unde arōmata dēferās. Quaere in corde tuō quod grātum sit Deō. Cor conterendum est. Quid timēs nē contrītum pereat? Ibi habēs: Cor mundum creā in mē, Deus. Ut ergō creētur mundum cor, conterātur immundum.
Displiceāmus nōbīs quandō peccāmus, quia peccāta displicent Deō. Et quia sine peccātō nōn sumus, vel in hōc Deō similēs sīmus, quia hoc nōbīs displicet quod illī. Ex aliquā parte coniungeris voluntātī Deī, quia hoc tibi displicet in tē, quod ōdit et ille quī fēcit tē.